라틴어 문장 검색

Nascuntur autem trianguli disposita naturali quantitate numerorum, si prioribus semper multitudo sequentium congregetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 1:1)
Ex his igitur si primum sumam, id est unitatem, habeo primum triangulum, qui est vi et potestate, nondum etiam actu nec opere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:1)
Huic si secundum adgregavero, qui in naturali numerorum dispositione descriptus est, id est binarium, primus mihi triangulus opere et actu nascitur, id est ternarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:2)
Si vero huic tertium ex naturali numero adiecero, secundus mihi opere et actu triangulus procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:3)
Super unum enim et duo si tertium, id est ternarium adgregavero, senarius extenditur, secundus scilicet triangulus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:4)
Et quantas ultimus numerus in se unitates habet, quem superioribus adgregabis, tot ipse, qui fit triangulus, unitates habebit in latere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:6)
Nam ternarium, qui est primus actu triangulus, adiecto binario unitati feceramus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:7)
Quadratus vero numerus est, qui etiam ipse quidem latitudinem pandit, sed non tribus angulis ut superior forma, sed quattuor ipse quoque aequali laterum demensione porrigitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratis numeris 1:1)
Nascuntur autem tales numeri ex naturalis numeri dispositione, non quemadmodum superiores trianguli, ut ordinatis ad se invicem numeris congregentur, sed uno semper intermisso, qui sequitur, si cum superiore vel superioribus colligatur, ordinatos ex se quadratos efficient.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 1:1)
Pentagonus vero numerus est, qui ipse quidem in latitudinem secundum unitatem descriptis quinque angulis continetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pentagonis eorumque lateribus 2:1)
Nascuntur autem hi numeri, qui extensi in latitudinem v angulos pandunt, ab eadem naturalis numeri quantitate in se coacervata, ita ut duobus semper interiectis numeris superiori vel superioribus vincens ternario eum, cui iungendus est, adgregetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione pentagonorum. 1:1)
Exagoni autem, qui sex angulis, et eptagoni, qui vij rursus lateribus continentur, secundum hunc modum eorum laterum augmenta succrescunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De exagonis eorumque generationibus. 1:1)
Namque in trianguli numeri natura procreationeque ipsos numeros iungebamus qui sese in naturali dispositione sequerentur et se tantum unitate transirent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De exagonis eorumque generationibus. 1:2)
Atque ab his sex angulorum formae nascuntur:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De exagonis eorumque generationibus. 1:8)
Numeri trianguli, quadrati, pentagoni, eptagonique.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula descriptionesque figurarum 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION