라틴어 문장 검색

Nono decimo autem uitae meae anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reuerentissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido abbate, suscepi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:6)
tantisper Romani et res repetiverant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 228:3)
tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent x, tricesimo sexto anno a primis tribunis plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha7)
cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola, eodemque die magistratum inierunt, quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 179:1)
hoc edito velut ultimo virtutis opere, Hannibal cum Hadrumetum refugisset, accitusque inde Carthaginem sexto ac tricesimo post anno quam puer inde profectus erat redisset, fassus in curia est non proelio modo se sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 476:1)
quae insueta liberae civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate novem inquit annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 498:1)
ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 41:1)
ceterum tanta fuga ex urbe facta erat ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur praetores T. Maenius et M. Licinius per senatum res in diem tricesimum differre, donec quaestiones a consulibus perficerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 190:1)
latera regis duo filii iuvenes cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuventae robore ille, flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 62:1)
denuntiatum extemplo moenibus urbis Romae, Italia intra tricesimum diem excederent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 508:2)
Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui Posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION