라틴어 문장 검색

praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in peristylia sed in ea hospitalia recipiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장16)
nam cum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장17)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
Foditur enim infra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binum, et solo festucato inducitur aut rudus aut testaceum pavimentum ita fastigatum, ut in canali habeat nares.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장19)
habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus, quae ad septentrionem spectant, triclinia cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, exhedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos quadratos ita ampla magnitudine, uti faciliter in eo quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION