-
Hispanos Deus aspicit benignus, arcem quandoquidem potens Hiberam trino martyre Trinitas coronat.
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.2)
-
mox et triformis angelorum trinitas senis revisit hospitis mapalia, et iam vietam Sarra in alvum fertilis munus iuventae mater exsanguis stupet, herede gaudens, et cachinni paenitens.
- (프루덴티우스, Psychomachia, preface 11)
-
mox ipse Christus, qui sacerdos verus est, parente inenarrabili atque uno satus, 1 cibum beatis offerens victoribus parvam pudici cordis intrabit casam, monstrans honorem Trinitatis hospitae.
- (프루덴티우스, Psychomachia, preface 15)
-
Atquin summa offensa penes illum idololatria.
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:4)
-
Quid erit summum atque praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli eius censeantur, quam idololatria?
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:1)
-
Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian.
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:3)
-
Nihil iam de caussa vocabuli, cum rei caussa idololatria sit.
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:4)
-
Sed haec satis erunt ad originis de idololatria reatum.
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:9)
-
Sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perveniat, quibus renuntiamus.
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 2:1)
-
una condicio partis utriusque est, una idololatria, una renuntiatio nostra adversus idololatrian.
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 2:3)
-
Perinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae.
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:2)
-
etsi pauca simulacra circumferat, in uno idololatria est;
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 2:1)
-
quaevis idololatria sordide instructa vel modice locuples et splendida est censu criminis sui.
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 2:3)
-
Quot igitur in habitu loci illius idololatrias recognoscis?
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:5)
-
Talibus auctoribus quadrigae productae merito et aurigas coloribus idololatriae vestierunt.
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:11)