라틴어 문장 검색

his duceni quinquageni aeris in pedites divisi, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 596:1)
et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 275:1)
militibus qui currum secuti sunt centenos vicenos quinos asses divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 457:1)
militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 710:1)
et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 359:1)
militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 60:2)
militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 73:2)
militibus de praeda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 518:1)
divisit tamen in singulos milites trecenos aeris, duplex centurionibus, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 670:2)
militibus denarios quinos vicenos, duplex centurioni, triplex equiti ambo diviserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 73:1)
militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 150:2)
in eos transverso incumbente tigno asses tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque insuper iniciebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 55:1)
pediti in singulos dati centeni denarii, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 494:1)
de praeda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum civibus, et sociis navalibus dedit quantum militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 532:1)
venit imber, perlavit parietes, perpluont, tigna putefacit, perdit operam fabri:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 215)

SEARCH

MENU NAVIGATION