라틴어 문장 검색

ex allium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca, bulbi, ficus etiam aridae, sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus, quidquid denique subcrudum aliquis assumsit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 1:2)
Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam qui ex tritico est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVIII De his quae intus facile aut difficillime corrumpuntur. 1:1)
teneri pisces, ostrea, , caseus et recens et vetus, crassa vel tenera caro, vinum dulce, mulsum, defrutum, passum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVIII De his quae intus facile aut difficillime corrumpuntur. 1:4)
caseus, qui vehementior vetustate fit, vel ea mutatione quam in transmarino videmus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 2:5)
Calefacit vero ex qualibet farina cataplasma, sive tritici, sive farris, sive hordei, sive ervi, vel lolii, vel milii, vel panici, vel lenticulae, vel fabae, vel lupini, vel lini, vel foeni graeci, ubi ea , calidaque imposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 5:1)
item lac et caseus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 1:12)
Tritici quoque hemina in vino amineo austero decoquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 9:1)
idque triticum jejuno ac sitienti datur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 9:2)
aut, si id non est, tritici farina eodem modo cocta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 35:9)
ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 6:5)
aut tritici farina ex mulso cocta cum cupresso;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:6)
3 Prima et utilissima sunt hominibus frumenta triticum et semen adoreum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 1:2)
Tritici genera complura cognovimus, verum ex iis maxime sciendum est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore praestat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 1:3)
Reliquae tritici species, nisi si quos multiplex varietas frugum et inanis delectat gloria, supervacuae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:5)
Sed haec genera tritici et adorei propterea custodienda sunt agricolis, quoniam raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel arida.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION