라틴어 문장 검색

Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장14)
Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
(불가타 성경, 호세아서, 8장7)
Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
(불가타 성경, 호세아서, 9장1)
Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.
(불가타 성경, 호세아서, 10장12)
Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.
(불가타 성경, 호세아서, 10장13)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장10)
Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장17)
Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.
(불가타 성경, 아모스서, 9장9)
Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non ungeris oleo, mustum et non bibes vinum.
(불가타 성경, 미카서, 6장15)
Et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et, quaecumque profert humus, et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum ”.
(불가타 성경, 하까이서, 1장11)
et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장26)
et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장28)
ut sunt viiij ad xxv Nulla hos communis numerorum mensura metitur, nisi forte unitas, quae omnium numerorum mensura communis est. Et hi quidem non habent aequivocas partes.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De eo, qui per se secundus et compositus est, ad alium primus et incompositus 1:3)
Nam primus numerus illum, qui est post duos secundum se locatos, per suam quantitatem metitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION