라틴어 문장 검색

quo facto proripuit se cum amicis et parte equitum praetorianorum in proximam siluam, truncatisque arboribus et in modum tropaeorum adornatis ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti non essent timiditatem et ignauiam corripuit, comites autem et participes uictoriae nouo genere ac nomine coronarum donauit, quas distinctas solis ac lunae siderumque specie exploratorias appellauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 1:2)
praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis uia Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:5)
Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses, euenitque ut primitus ingredienti cum fascibus forum praeteruolans aquila dexteriore umero consideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 7장 1:1)
uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 13장 2:3)
Liuiae olim post Augusti statim nuptias Veientanum suum reuisenti praeteruolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentem, ita ut rapuerat, demisit in gremium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:3)
auo quoque eius fulgur procuranti, cum exta de manibus aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum est summum sed serum imperium portendi familiae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 2:1)
Per idem fere tempus in munitione oppidi, quod sedem bello delegerat, repertus est anulus opere antiquo, scalptura gemmae Victoriam cum tropaeo exprimente;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 4:1)
nam cum classiarios, quos Nero ex remigibus iustos milites fecerat, redire ad pristinum statum cogeret, recusantis atque insuper aquilam et signa pertinacius flagitantis non modo inmisso equite disiecit, sed decimauit etiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 2:2)
praemisso agmine laetum euenit auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila aduolauit lustratisque signis ingressos uiam sensim antecessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 9장 1:2)
id de imperatore Romano, quantum postea euentu paruit, praedictum Iudaei ad se trahentes rebellarunt caesoque praeposito legatum insuper Syriae consularem suppetias ferentem rapta aquila fugauerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 5:2)
ac non multo post comitia secundi consulatus ineunte Galba statuam Diui Iuli ad Orientem sponte conuersam, acieque Betriacensi, prius quam committeretur, duas aquilas in conspectu omnium conflixisse uictaque altera superuenisse tertiam ab solis exortu ac uictricem abegisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 7:3)
de qua uictoria praesagiis prius quam nuntiis comperit, siquidem ipso quo dimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila circumplexa pinnis clangores laetissimos edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 2:2)
Inter haec aquilam auream pennas extendenti similem sacraverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 18:3)
Ceterum, sive ludibrium oculorum sive vera species fuit, qui circa Alexandrum erant, vidisse se crediderunt paulum super caput regis placide volantem aquilam, non sono armorum, non gemitu morientium territam, diu que circa equum Alexandri pendenti magis quam volanti similis adparuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 31:1)
"Per ego vos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor, ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis, ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini, quidquid deinde fors tulerit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION