라틴어 문장 검색

quo autem die Cassi litterae victrices in senatu recitatae sunt, datae Nonis Octobribus, eodem meae tumultum nuntiantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 4:5)
erat victrix res publica caesis Antoni copiis, ipso expulso.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 2:3)
ante enim Salamina ipsam Neptunus obruet quam Salaminii tropaei memoriam, priusque e Boeotia Leuctra tollentur quam pugnae Leuctricae gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:3)
Codrum, qui se in medios inmisit hostis veste famulari, ne posset adgnosci, si esset ornatu regio, quod oraculum erat datum, si rex interfectus esset, victrices Athenas fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:6)
o a/nte victrice/s manus, O pe/ctora, o terga, o/ lacertoru/m tori, Vestro/ne pressu quo/ndam Nemeaeu/s leo Frende/ns efflavit gra/viter extremum ha/litum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 21:9)
Multa a/lia victrix no/stra lustravi/t manus, Nec qui/squam e nostris spo/lia cepit lau/dibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 22:6)
noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset, quaerentibusque respondebat Miltiadis tropaeis se e somno suscitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 44:3)
quae est victrix, ea laeta prosequentibus suis una cum viro in rogum imponitur, illa victa maesta discedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 78:2)
Quare, quia poena tropaeis imminet et sordes meruit victoria nostra, iudice Fortuna cadat alea.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:28)
' Non ego victrices lauro redimire tabellas Nec Veneris media ponere in aede morer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1115)
an fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret, ad tua victrices membra venire manus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 105:1)
protinus argento versos imitantia muros barbara cum pictis oppida lata viris, fluminaque et montes et in altis proelia silvis, armaque cum telis in strue mixta sua, deque tropaeorum, quod sol incendent, auro aurea Romani tecta fuisse fori, totque tulisse duces captivis addita collis vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 115)
scuta sed et galeae gemmis radientur et auro, stentque super vinctos trunca tropaea viros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 458)
cuique viro totus terrarum paruit orbis, ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, quo victrix totiens consule Roma fuit, in caeno Marius iacuit cannaque palustri, pertulit et tanto multa pudenda viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 326)
victima, quae dextra cecidit victrice, vocatur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권194)

SEARCH

MENU NAVIGATION