라틴어 문장 검색

Quaeque eo vitam produxerat donec vidisset tres principes ex sobole sua coronatos, quatuor autem trucidatos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 7:2)
Conspicitis ance oculos vestros positam Plantagenistae effigiem, qui a gynecaeo abreptus fuit in asylum, ab asyli in dirum carcerem, a carcere in manum cruenti carnificis, atque ab eius manu expositus in desertum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:2)
Apud Tauntonam autem oestro percito unum ex exactoribus subsidii rigidioribus, qui appellatus est praepositus Perni, trucidarunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:5)
Severitas autem illa satis cruenta qua in primos illos infimae conditionis homines qui Cantium appulerunt animadversum est, ad faecem quandam populi tantum pertinebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:10)
hoc est, ut religionem bello propagemus, aut cruentis persecutionibus vim conscientiis inferamus, exceptis casibus scandali aperti et insolentis, blasphemiae, aut machinationis adversus statum civilem, ne dum ut foveantur seditiones, animentur coniurationes et rebelliones, gladius in manus populi transferatur, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:6)
Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat et praecipitetur ad crudelia et execrabilia scelera principes trucidandi, in populorum vitas grassandi, et imperia funditus evertendi?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:7)
Quem leo, predo ferox, rapuit michi, maximus heros, Meque renitentem, sibi nec parere uolentem Non sine tormento laniauit dente cruento;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:9)
Quo mus inuento, superastat dente cruento;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:23)
vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장9)
Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장24)
et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos, qui in domos ascenderent, trucidare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장12)
omnesque, qui ad spectaculum processerant, trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장26)
quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, qui pugnabant in muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus viginti milibus trucidaverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장17)
Primusque lacer dente cruento
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 15:1)
animum advertebat enim villas exuri, agros vastari, pecus diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principesque civitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi;
(카이사르, 아프리카 전기 26:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION