라틴어 문장 검색

cum osculis, cum lacrimis dolorem meum implevero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob scelus sed quia utilitati legionum consulebamus hi sepeliant.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장7)
si nocentem adclamaverant, praeceps datus trucidabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장9)
tunc signo inter se dato inrumpunt contubernia, trucidant ignaros, nullo nisi consciis noscente quod caedis initium, quis finis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장5)
sed Chattis adeo inprovisus advenit, ut quod imbecillum aetate ac sexu statim captum aut trucidatum sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장4)
circum silvae paulatim adclives, quas tum Arminius inplevit, compendiis viarum et cito agmine onustum sarcinis armisque militem cum antevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장12)
vulgus trucidatum est, donec ira et dies permansit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장8)
quorum pars onusta vulneribus terga, pars fluctibus et procellis fractos artus infensis rursum hostibus, adversis dis obiciant, nulla boni spe.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장3)
ceteri passim trucidati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장11)
augebat intuentium visus eximia ipsius species currusque quinque liberis onustus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장7)
ac tunc Arminius equo conlustrans cuncta, ut quosque advectus erat, reciperatam libertatem, trucidatas legiones, spolia adhuc et tela Romanis derepta in manibus multorum ostentabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장5)
neque aciem aut proelium dici decuerit in quo semermi ac palantes trucidati sunt sine nostro sanguine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장3)
nam civis Romanos templo Aesculapii induxerant, cum iussu regis Mithridatis apud cunctas Asiae insulas et urbes trucidarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장4)
equi ubi pharetras telis onustas accepere, per saltus vagi nocte demum vacuis pharetris multo cum anhelitu redeunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장4)
quod aspernati sunt victores, quia trucidare deditos saevum, tantam multitudinem custodia cingere arduum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장3)
At qui dextris et propioribus compendiis ierant, obvio hosti et aciem auso plus cladis faciunt, et praeda famaque onusti ad montem Taunum revertuntur, ubi Pomponius cum legionibus opperiebatur, si Chatti cupidine ulciscendi casum pugnae praeberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 28장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION