라틴어 문장 검색

et rhetorice viles trudit in medium, nobiles vero primo et ultimo commemorat loco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5352)
iam undique in mortem truditur Turnus, hoc tantum vacat spatium, id est intervallum temporis, quasi hoc spatium, hic locus est ut parumper differatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6255)
truditur urgente natura procreatur ex arido.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 311)
trudunt propellunt, eiciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 741)
trudit propellit, effundit in folia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3351)
si enim eam comederint equi, furore quatiuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2802)
clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse commune, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS19)
subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 110:5)
Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti summum contingit caput alvo, stellaque iungens una tenet duplices communi lumine formas aeternum ex astris cupiens conectere nodum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:6)
in quae omnibus invitis trudit noster Magnus Auli filium atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus onustus auro posset ascendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 25:2)
non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui in nostra Academia vel in primis fuit nobilis, minime inquit adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse nec debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:4)
Mox et Socratico plenus grege mittat habenas liber et ingentis quatiat Demosthenis arma.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:4)
sic vita truditur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:4)
Ultimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et Tanto melior inquit Massa, done tibi caligas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:14)
Primumque Dione Caesaris acta sui ducit, comes additur illi Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION