라틴어 문장 검색

Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam uelocissimos delegit et cum iis, praesidio qui forent, quattuor centuriones, omnisque Liguri parere iubet et ei negotio proximum diem constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장11)
Deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de improuiso vigiles, item cohortium turmarum legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장2)
habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:4)
Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicatum!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 16:4)
nil acre velim magnumque modis intonet altis, sed quale soles leviore lyra flectere carmen simplex, lusus cum docta tuos Musa recenset;
(세네카, 아가멤논 7:6)
tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus concentus, ut etiam Claudius audire posset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:3)
Pythagoras perturbationes animi lyra componebat;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 57:1)
soror sagittis aptior, Phoebus lyrae;
(세네카, Hercules Furens 13:6)
palluit audax Tiphys et omnes labente manu misit habenas, Orpbeus tacuit torpente lyra ipsaque vocem perdidit Argo.
(세네카, 메데아 6:12)
ille ferocem iussit Achillem pulsare lyram, fregit Danaos, fregit Atridem, regna evertit Priami, claras diruit urbes:
(세네카, 옥타비아 12:17)
cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet Aoniamque libens Calliopea lyram, unica nec desit iucundis gratia verbis, omnia quaeque Venus, quaeque Minerva probat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 214)
nam modo purpureo fallebam stamine somnum, rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 318)
quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen aut Amphioniae moenia flere lyrae?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 96)
sive lyrae carmen digitis percussit eburnis, miramur, facilis ut premat arte manus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 16)
quantum quod posito formose saltat Iaccho, egit ut euhantis dux Ariadna choros, et quantum, Aeolio cum temptat carmina plectro, par Aganippeae ludere docta lyrae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 38)

SEARCH

MENU NAVIGATION