라틴어 문장 검색

Cum subito ad aures illi pervenit quomodo rursus Ascalonitae, Turcis in conventione solidorum a Damasco accitis, praesidium firmare decreverunt ad expugnandum castellum, quod dicitur ad S. Abraham, et destruendum quod tunc quidam Walterus, cognomine Mahumet, post mortem Rorgii dono regis susceptum, tuebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:2)
Caetera vero multitudo centum millium Turcorum Alapiam pervenientes, Brodoam principem civitatis precati sunt, ut uxores filiosque teneros ac filias ad tuendum susciperet, donec eventum victoriae suae [0692C] viderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:1)
Distabat enim hoc praesidium vix expugnabile sex milliaribus a civitate Alapia, quam Brodoan suis armis tuebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:4)
praeter arma, loricas, gladios, galeas et clypeos auro fulgidissimos, et praeter omnem armaturam, quam ad defensionem [0702D] navium solent viri potentissimi comparare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:3)
sed non sine plurima sui sanguinis ultione, quia inaestimabili virtute et bello a porta, ad quam defendendam locati erant, multis Turcis repulsis et occisis, [0704B] invicti perstiterunt, quousque ad portam quam Graeci tuebantur adversarii immissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:6)
Et amicorum utilitas tantaest, ut auro vel argento bonitas fidelis amici nullatenus comparetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 57:7)
Et est tanta utilitas in acquirendis amicis ut eciam regnum amicis nonvaleat comparari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:8)
Quare otium semper fugiendum est, nisi forte otium appelles quando legis,aliter enim morti otium conparatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:15)
Ita, quod cum benivolentie conparande causa benefici esse volunt, non tantaassequuntur studia eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:14)
Purgatoigitur corde atque mundato a vitiis et cogitationibus malis illud roboraredebes virtutibus, et ita melius corpus tueri quam per arma bellica, Ysopotestante qui ait, Non ope lorice nec egebit acumine sice More nec ostili cuiusque iuvamine pili, Solo virtutum quis constat robore tutum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:17)
De qua eciam Salomon in Proverbiisdixit, "Melior est sapiencia cunctis preciosis oppibus, et omne desiderabileei non poterit comparari."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 25:10)
Sapiencia nos tueri debet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 27:1)
Quæ res tibi summopere notanda est, quoniam si de rebus ad te non pertinentibusminime curaveris, magnam cordis et animi tranquillitatem tibi comparabis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 6:1)
In comparatis vero causis,ubi nihil agitur, nisi ut auditor delectetur, moderate dicendum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:13)
Hoc est superbiam, que vento conparatur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION