라틴어 문장 검색

Est et omnis femina virlingosa, quia nulla est quae suam noverit a maledictis compescere linguam, et quae pro unius ovi amissione die tota velut canis latrando non clamaret et totam pro re modica viciniam non turbaret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:1)
Sed quum sciat femina nihil in tantum coamantis animum aggravare quantum si de ipsa sui corporis solatia largiatur, videas quanta mulier hominem cordis affectione peramet, quae propter auri vel argenti aviditatem extranei vel peregrini se committit arbitrio et coamantis animum non erubescit tanta confusione turbare ac propriae fidei ornamenta dirumpere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:3)
ut frementem Diluvii reprimis tumultum!
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:12)
Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:3)
Quanquam res agitur solleni seria pompa, Spernit sollicitum intractabilis ille tumultum,
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:7)
Et risu importunus adest, atque omnia turbat.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:1)
At non tranquillas nulla abdunt nubila luces, Saepe gravi surgunt bella, horrida bella, tumultu.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:1)
Non ultra ante oculos numeroso milite campi Miscentur, solito nec fervent arva tumultu;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:5)
Hic pestem occultam, et faecundas sulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Praelia fervebant;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:3)
subitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namuream Diruit;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:4)
volucrumque hominumque tumultus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 1:4)
crebro circum ingens fluctuat aether Flamine, et assiduus miscet coelum omne tumultus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 7:4)
Cum, subito appulsus (sic dii voluere) tumultu Ex inopino ingens et formidabilis Ales Comprendit pedibus pugnantem;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 13:1)
Faciet ignem de celo terribiliter uenire, arbores subito florere et arescere, mare turbari et subito tranquillari, naturas in diuersis figuris mutari, aquarum cursus et ordinem conuerti, area uentis et commotionibus multimodis agitari et cetera innumerabilia et stupenda, mortuos etiam in conspectu hominum suscitari, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:7)
gratae que huic solitudini nullius vox vel tumultus irrepit.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION