라틴어 문장 검색

hoc effusos munimen ad imbres, Hoc ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:6)
Loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 15:1)
liberantur arva sentibus, qui aestivo5 tempore per Caniculae ortum recisi plerumque radicitus intereunt, et stramenta pecori 6 subiecta plurimum stercoris efficiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:4)
De genere pabuli iam et ante diximus, et nunc eorum, quae omissa sunt, meminerimus, iucundissimas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 20:1)
Hieme et vere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum dies arvis gelicidia detrahat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 25:1)
Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:1)
Itaque si tale ver incessit, ut et prata et arva floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis per quae nonpossint exire alvorum exitus praecludi,ut ab opere mellifico avocatae, apes quoniam non sperent se posse ceras omnes liquoribus stipare, fetibus expleant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 14:1)
primum extruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장2)
tumulum tamen nuper Varianis legionibus structum et veterem aram Druso sitam disiecerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 7장4)
tumulum iterare haud visum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 7장6)
in ea divisione arva et urbes et vicina Graecis Cotyi, quod incultum ferox adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장6)
Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo per silentium vastus, modo ploratibus inquies;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장1)
ab Narnia, vitandae suspicionis an quia pavidis consilia in incerto sunt, Nare ac mox Tiberi devectus auxit vulgi iras, quia navem tumulo Caesarum adpulerat dieque et ripa frequenti, magno clientium agmine ipse, feminarum comi- tatu Plancina et vultu alacres incessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장3)
habitus tamen supremis honor ossaque tumulo Octaviorum inlata per decretum senatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장9)
et postquam castello aut coniunctis tumulis non degrediebantur, obsidium coepit per praesidia quae opportune iam muniebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION