라틴어 문장 검색

tabulas publicas Larini corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 192:3)
nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam, ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius . iam quomodo contra abdicantem patrem, querentem uxorem, agi causam oporteret, in libro, ut arbitror, dixi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 60:1)
inmortalia tutore non egerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 28:2)
Item si quis nihil quidem eorum, quae rettuli, habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 12:4)
attamen habet propinquos, habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae tutorem fortissimum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 4:2)
nec cum matre illi nec cum tutore conueniet.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 4:4)
Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
(세네카, 행복론, Liber IV 129:1)
Regnent hi, quia vir bonus quidam ante proavus eorum fuit, qui animum supra fortunam gessit, qui in dissensione civili, quoniam ita expediebat rei publicae, vinci quam vincere maluit ;
(세네카, 행복론, Liber IV 154:2)
Ideo principes regesque et quocumque alio nomine sunt tutores status publici non est mirum amari ultra privatas etiam necessitudines ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 23:1)
Beatioresne istos putas, quorum pantomimae deciens sestertio nubunt, quam Scipionem, cuius liberi a senatu, tutore suo, in dotem aes grave acceperunt ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 88:4)
Pupillus relictus sub tutorum cura usque ad quartum decimum annum fuit, sub matris tutela semper.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 144:3)
Sed ne patriae quidem bonus tutor aut vindex est nec amicorum propugnator, si ad voluptates vergit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 77:4)
Maiore spatio, si comparentur, proavum vicerat, quam a Crasso vinceretur, et, si maiores illi obvenissent opes, non sprevisset.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 108:2)
iunctus atque haerens mihi semper quietam cerneres sedem inferum, proavos patremque, nominis magni viros, quos nunc pudor luctusque perpetuus manet ex te, nefande, meque quae talem tuli.
(세네카, 옥타비아 9:48)
me creat Archytae suboles Babylonius Orops Horon, et a proauo ducta Conone domus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION