라틴어 문장 검색

Sic nos diversa tendentes et in causa finali de proprietate soli, immo viae herciscundae contendentes, rapinis suis onusti coram deprehendunt ipsi latrones et ad lunae splendorem iam inde longius cognitos risu maligno salutant;
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:8)
Talibus dictis non pedibus sed totis animis latrones in eius vadunt sententiam.
(아풀레이우스, 변신, 6권 10:1)
Ut primum tenebris abiectis dies inalbebat et candidum solis curriculum cuncta collustrabat, quidam de numero latronum pervenit;
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:1)
"Postquam vos enim fortissimis viribus cunctis ablatis castra nostra remeastis, immixtus ego turbelis popularium dolentique atque indignanti similis arbitrabar super investigatione facti cuiusmodi consilium caperent, et an et quatenus latrones placeret inquiri, renuntiaturus vobis, uti mandaveratis, omnia."
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:5)
Talibus cogitationibus fluctuantem subit me illa cura potior, qua statuto consilio latronum manibus virginis decretam me victimam recordabar, ventremque crebro suspiciens meum iam misellam puellam parturibam.
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:1)
"Ego sum praedo famosus, Haemus ille Thracius, cuius totae provinciae nomen horrescunt, patre Therone aeque latrone inclito prognatus, humano sanguine nutritus interque ipsos manipulos factionis educatus, heres et aemulus virtutis paternae."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:8)
"denique noluit esse Caesar Haemi latronis collegium, et confestim interivit;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:19)
Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite:
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:1)
"Nam ego arbitror latrones,, quique eorum recte sapiunt, nihil anteferre lucro suo debere, ac ne ipsam quidem saepe et aliis damnosam ultionem."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:9)
Sic ille latronum fisci advocatus nostram causam pertulerat, virginis et asini sospitator egregius;
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:1)
sed in diutina deliberatione ceteri cruciantes mora consilii mea praecordia, immo miserum spiritum, libentes tandem novicii latronis accedunt sententiae et protinus vinculis exsolvunt virginem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:2)
"Quid, si quo modo latrones ceteri persenserint?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:15)
Et illam thalamo receptam commode parentes sui fovebant, me vero cum ingenti iumentorum civiumque multitudine confestim retro Tlepolemus agebat non invitum, nam et alias curiosus et tunc latronum captivitatis spectator optabam fieri.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:5)
adeo ille praepotens tyrannus sic parcus hordei fuit, ui edacium iumentorum famem corporum humanorum largitione sedaret.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:8)
"Certe dorso receptum auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes, postiemum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION