라틴어 문장 검색

Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium huiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:1)
Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, optinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:2)
Forte his diebus Cascellius consultus a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:3)
Nam cum loquitur de hortulano faciente moretum, inter cetera quae eo mittit et hoc pomum mitti ait his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 11:2)
Sunt de agricultura scriptores qui nuces et mala sic dividunt ut nuces dicant omne pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum vero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:2)
Nam et Homerus, qui citreum θύον appellat, ostendit esse odoratum pomum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 5:2)
Pomum holus ficum uvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:3)
oleum ficos poma non habet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:6)
Pomaque degenerant sucos oblita priores et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 18:2)
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et nimium cocta, sed tempore suo temperate adulta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 8:5)
ut exilia poma celerius maturescunt, robusta serius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:2)
Nam si eminus pomi quod malum dicitur figura visatur, non omni modo id malum est, potuit enim ex aliqua materia fingi mali similitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:1)
Sed metus est ne et ipse fallatur, si fallax opifex materiam quae pomi pondus imitaretur elegit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:5)
passusque inopes sine pondere ramos, Retulit Argolico fulgentia poma tyranno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:23)
Et vinitorem farre pascis urbano Pictamque portas otiosus ad villam Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII19)

SEARCH

MENU NAVIGATION