라틴어 문장 검색

Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris uegetisque oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 45장 1:1)
senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus educaretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 3:2)
neque multo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum interque praetenta foribus uela se abdidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 1:3)
cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo t[h]us tenentem et in calice fictili merum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 2:4)
at circa mediam noctem ita est exterritus, ut e strato prosiliret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:3)
Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit - quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio - , cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 3:1)
Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 34:1)
E proximis vero itineri vicis ululatus senum feminarumque exaudiebantur barbaro ritu Dareum adhuc regem clamantium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 17:1)
qui sub radicibus montis castra posuit lateque ignes, ut speciem multitudinis augeret, ostendit, clamore quoque ac sui moris ululatu identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere cоnatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 27:2)
Exterritus amici periculo statim surrexit et ad hospitium eius celeriter se contulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:57)
Ill velut nova re exterritus admirari, queri dolentisque speciem ostentare ei coepit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 10:2)
femineis tantum illa furens ululatibus opstat, obruat Idaeam quantum tuba Martia buxum,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 342:1)
ipse aeger anhelans impatiensque loci visaque exterritus umbra.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 819:1)
cum facibus spirisque et Tartareo ululatu Tisiphonen videt:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 412:1)
quondam etiam tacitae visus per tempora noctis effigie vasta, socerumque exterruit ingens
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 247:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION