라틴어 문장 검색

deinde, ubi prima inflammatio se remisit, demum ad calida et humida veniendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 2:9)
deinde opus est fomento humido et calido:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 3:2)
Utilissimum est humido sale fovere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 4:1)
Opus est deinde fomentis humidis:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 2:6)
Quidquid autem eas levarit, incipiendum est ab humidis, maximeque aqua mulsa decocta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 4:4)
thorax fomentis, cataplasmatisque calidis, aut siccis, aut etiam humidis adjuvandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 3:2)
In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis, fomentisque humidis utuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 1:2)
Praeter haec, si humida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calefacientibus, sic ut caput quoque simul vehementer perfricetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 2:1)
Si vero tormina sunt, oportet frigidis et humidis fomentis stomachum fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:2)
Adjuvatque ruta contrita cum melle, vel ex cyprino ceratum, vel quodlibet calidum et humidum cataplasma naturalibus pube impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 3:3)
Si ista non solverunt, sale calido et humido utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:7)
Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaracha, minium sinopicum, galla, balsamum, myrrha, tus, turis cortex, galbanum, resina terebinthina humida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum, auripigmentum, calx, nitrum et spuma ejus, apii semen, narcissi radix, omphacium, alcyonium, oleum ex amaris nucibus, allium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scammonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VI Quae rodant. 1:1)
Tum demum vero purum est, quum rubet, ac nimium neque siccum, neque humidum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 66:4)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum, aut humidum est, quod aut albidum, aut pallidum, aut lividum, aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 66:5)
idque vehementius etiam putrescendo intenditur, ubi vulnus humidum est, et ex nigro ulcere humor pallidus fertur, malique odoris est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 73:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION