라틴어 문장 검색

Primus enim vi et potentia quadratus, id est unitas, unum habet in latere;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eorum lateribus 1:2)
Quod si rursus relicto medio quaternario quinarium similiter adgregavero, quadratus mihi tertius, id est novenarius, procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:4)
Est etiam in his haec naturae subtilitas et inmutabilis ordinatio, quod tot unitates unusquisque quadratorum retinebit in latere, quanti fuerint numeri ad coniunctionem propriam congregati.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:8)
Et in novenario, quoniam tribus numeris procreatur, latus ternario continetur, atque idem in aliis videre licet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:10)
Pentagonus vero numerus est, qui ipse quidem in latitudinem secundum unitatem descriptis quinque angulis continetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pentagonis eorumque lateribus 2:1)
atque idem in ceteris secundum unitatis progressionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pentagonis eorumque lateribus 2:7)
Namque in trianguli numeri natura procreationeque ipsos numeros iungebamus qui sese in naturali dispositione sequerentur et se tantum unitate transirent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De exagonis eorumque generationibus. 1:2)
novenarius vero ex tribus et sex, sed utrique sunt trianguli;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:4)
xij vero pentagonus ex novenario super se quadrato et tribus, secundo triangulo, nascitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:9)
Nam si ternarium triangulum quaternario, vel quaternarium tetragonum quinario, vel quinarium pentagonum senario exagono, vel senarium septenario eptagono compares, primo se triangulo, id est sola transeunt unitate.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Pertinens ad figuratorum numerorum descriptionem speculatio. 1:2)
At vero si senarius contra novenarium, vel hic contra xij, vel hic contra xv, vel quindecim contra x et viij, pro inveniendis differentiis comparentur, secundo se triangulo, id est ternario superabunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Pertinens ad figuratorum numerorum descriptionem speculatio. 1:3)
Primus ergo potestate triangulus est unitas eandemque etiam ponimus virtute pyramidam;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:9)
secundus vero triangulus est ternarius, quem si cum primo coniunxero, id est cum unitate, quaternaria mihi profunditas pyramidis excrescit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:10)
Et qui ante ipsum numeri coniungantur, minores esse necesse est, usque dum ad unitatem detractio rata perveniat, quae puncti quodammodo et verticis obtineat locum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:2)
Sin vero his sequentes novem adiecero, fiet mihi quattuordecim numerorum forma pyramidis, quae per latera tribus unitatibus concludatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION