라틴어 문장 검색

Sed inanimatis rara est hujusmodi operatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:16)
6. Operationes vero per consensus aut fugas (qui sextus modus est) latent saepenumero in profundo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:1)
Nam non male notatum est a chymicis, in principiorum suorum triade, sulphur et mercurium quasi per universitatem rerum permeare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:6)
operatio scilicet per alternationem et vicissitudines priorum sex;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 495:2)
Ita ut agnosci ab omnibus videatur in invidia eiusque operatione eiaculatio quaedem et irradiatio ex oculis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:6)
Minus durum est credere portentosissimus fabulis Alcorani, Talmudi, aut legendae, quam credere huic universitatis rerum fabricae mentem non adesse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:2)
Pro certo enim est tormenta aenea apud urbem Oxydracarum in India tempore Alexandri Magni cognita fuisse, eaque a Macedonibus tonitrua et fulgura et operationes magicas habita et appellata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:3)
sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis.
(불가타 성경, 집회서, 38장39)
Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:17)
supergressa namque uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:5)
Sicut enim quod in tota universitate entium optimum est hoc divinum est, ita et quod in homine optimum est hoc divinum vocamus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:15)
Unde cum nullum maius bonum possit homini contingere per intellectum speculativum quam cognitio universitatis entium quae sunt a prima principia et per hoc primi principii, sicut possibile est, et delectatio in illa, tunc sequitur quod superius conclusum est, quod summum bonum, quod est homini possibile secundum intellectum speculativum, est cognitio veri in singulis et delectatio in eadem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:11)
Item, summum bonum quod est homini possibile secundum intellectum practicum est operatio boni et delectatio in eadem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:1)
Ex his quae dicta sunt manifeste concludi potest quod summum bonum quod est homini possibile est cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 4:1)
Et quia summum bonum quod est homini possibile est eius beatitudo, || sequitur quod cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque sit beatitudo humana.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION