라틴어 문장 검색

tertia urbanitas, qua te ineptire facetissime allegas et Quirinalis impletus fonte facundiae potor Mosellae Tiberim ructas, sic barbarorum familiaris, quod tamen nescius barbarismorum, par ducibus antiquis lingua manuque, sed quorum dextera solebat non stilum minus tractare quam gladium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 1:4)
Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obvium manui fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 6:1)
da postulatae tu veniam cantilenae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 11:1)
et si qua est istic municipioli nostri sub-urbanitas, matrimonialibus illic inserta documentis mimica largitate recitatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:4)
sed et ille imputationem meam praetextu frequentatae sub-urbanitatis eludit, per quam efficitur, ut nobis nec praesens ipse nec reus sit, et tu habes quo te interim excuses, quod te diu possidet vix recepta possessio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Salonio suo salutem 1:2)
unde te magis miror, quem cotidie tam multiplicis bibliothecae ventilata lassat egeries, aliquid a me veterum flagitare cantilenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 2:3)
etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par affatim assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas, ad hoc opportunitas in exemplis fides in testimoniis, proprietas in epithetis urbanitas in figuris, virtus in argumentis pondus in sensibus, flumen in verbis fulmen in clausulis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 2:2)
Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 30:1)
ad cuius uicina pertinet locus ille, ubi sonum cantilenae dulcis cum odore suauitatis ac splendore lucis audisti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION