라틴어 문장 검색

nam et ingenii est in eo et acerbitas mira, et urbanitas et fervor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 118:1)
partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intelligere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus, quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant, decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 131:1)
quidquid huc sit adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae, remotum a veritate fictumnque ipsorum gratia verborum, quibus solum natura sit officium attributum, servire sensibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 206:2)
erat autem urbanissimus homo, ut uobis saepe narraui, ut quidquid in eloquentia illi deerat urbanitate pensaret.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 17:5)
Eadem causa est, cur nos mancipiorum nostrorum urbanitas in dominos contumeliosa delectet, quorum audacia ita demum sibi in convivas ius facit, si coepit a domino ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:1)
sic inimicorum, quos plures habebat quam morbos, et in primis Ciceronis urbanitatem effugerat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 90:3)
aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut fecit aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse non poterat, nisi nos repulisset;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:2)
magis enim circumfertur et in ore hominum est temeraria urbanitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 141:3)
quidam urbanitatem nesciunt continere nec periculosis abstinent salibus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:6)
E 340 Ille se ab hac urbanitate lancea uindicauit.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:11)
In omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:17)
Nam cum M. Tullius filius Ciceronis Asiam obtineret, homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, cenabat apud eum Cestius.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 13:1)
"Iactantia primum membra dedit nivibus, glaciemque inrumpere plantis iussit et attritas parvum ridere pruinas, surgentes animi Musis formantur et illo quo Cicerone tonas;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 78)
videre mihi videor ut rideas, quia perspicis nostram cum milite comico ferocisse iactantiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 8:3)
secutus est fragor, nisi quod dico iactantia est, par Camillano, quem quidem non tam carminis dignitas quam temporis brevitas meruit, et princeps:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION