라틴어 문장 검색

quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:5)
Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:16)
Immo, ne quod vestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum verubus confixit epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:28)
Si quando in silvis urso desunt copiae, Scopulosum ad littus currit et prendens petram Pilosa crura sensim demittit vado;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Ursus esuriens.1)
C. PLINIUS CORNELIO URSO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 91)
C. PLINIUS CORNELIO URSO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 201)
C. PLINIUS URSO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 51)
C. PLINIUS URSO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 131)
C. PLINIUS URSO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 91)
sic ego Fortunae telis confixus iniquis pectore concipio nil nisi triste meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 78)
Saepe feris latuit visis, oblita quid esset, ursaque conspectos in montibus horruit ursos pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:9)
Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:8)
a fortibus abstinet apris raptoresque lupos armatosque unguibus ursos vitat et armenti saturatos caede leones.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:7)
robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen sternit et inmissa protectum pectora barba Hippason et summis exstantem Riphea silvis Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos ferre domum vivos indignantesque solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:4)
Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti, mille lupi mixtaeque lupis ursique leaeque occursu fecere metum, sed nulla timenda nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION