라틴어 문장 검색

Mercuri, nam te docilis magistro movit Amphion lapides canendo, tuque testudo resonare septem callida nervis, nec loquax olim neque grata, nunc et divitum mensis et amica templis, dic modos, Lyde quibus obstinatas adplicet auris, quae velut latis equa trima campis ludit exsultim metuitque tangi nuptiarum expers et adhuc protervo cruda marito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 111)
certe furit ac velut ursus, obiectos caveae valuit si frangere clatros, indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:10)
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam, quod numero plures, virtute et honore minores, indocti stolidique et depugnare parati, si discordet eques, media inter carmina poscunt aut ursum aut pugiles:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 166)
illic iniussae veniunt ad mulctra capellae refertque tenta grex amicus ubera nec vespertinus circumgemit ursus ovile nec intumescit alta viperis humus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1619)
quod est facilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 126:1)
Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 4:7)
"uitus est equas poterat ut non rogares, ut non acciperes ?"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 7:6)
Quae alia vita esset, si leones ursique regnarent, si serpentibus in nos ac noxiosissimo cuique animali daretur po- testas ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:2)
vaccarum uno die alterove mugitus auditur, nec diutius equarum vagus ille amensque discursus est ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:2)
Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 20:2)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos leonesque mappa proritat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:4)
Videre solemus inter matutina harenae spectacula tauri et ursi pugnam inter se colligatorum, quos, cum alter alterum vexarunt, suus confector expectat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 242:1)
consuluitque striges nostro de sanguine, et in me hippomanes fetae semina legit equae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 57)
fert Indus ebur, Chaldaeus amomum, Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus, Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum, Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum, aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham, Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)

SEARCH

MENU NAVIGATION