라틴어 문장 검색

Sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis, nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae foret in coercendis verius limite barbaris quam pellendis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 1:2)
Ante dictos Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque sagittariorum Curandium, ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 24:1)
aemulatus Crotoniaten Milonem, cui mala saepe cohaerenter laeva manu retinenti vel dextra, nulla umquam virium fortitudo abstraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 2:2)
Ideo autem etiam Valentinianus merito timebatur, quod auxit et exercitus valido supplemento, et utrubique Rhenum celsioribus castris munivit atque castellis, ne latere usquam hostis ad nostra se proripiens possit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 6:1)
Nec enim usquam reperitur miti cohercitione contentus, sed aliquotiens quaestiones multiplicari iussisse cruentas, per interrogationes funestas, non nullis ad usque discrimina vitae vexatis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 3:1)
parum potuisse ad exitium, probro nemini umquam fuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 7:3)
Aedificiis nullis umquam tecti, sed haec velut ab usu communi discreta sepulcra declinant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:1)
Nec templum apud eos visitur aut delubrum, ne tugurium quidem culmo tectum cerni usquam potest, sed gladius barbarico ritu humi figitur nudus, eumque ut Martem, regionum quas circumcolunt praesulem, verecundius colunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 23:1)
Et quoniam ad has partes post multiplices ventum est actus, id lecturos (siqui erunt unquam), obtestamur, nequis a nobis scrupulose gesta vel numerum exigat peremptorum, qui comprehendi nullo genere potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 10:1)
Verum ubi effusi immensis agminibus barbari, iumenta conterebant et viros, et neque ad receptum confertis ordinibus laxari usquam poterat locus, et evadendi copiam constipatio densior adimebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 3:1)
Primaque caligine tenebrarum, inter gregarios imperator, ut opinari dabatur (neque enim vidisse se quisquam vel praesto fuisse ), sagitta perniciose saucius ruit, spirituque mox consumpto decessit, nec postea repertus est usquam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 12:1)
quis enim me hoc quidem pacto eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod eloqui non auderem?
(아풀레이우스, 변명 5:4)
uelim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne ipse soleat pedes lauare;
(아풀레이우스, 변명 8:1)
quis unquam fando audiuit tam uerisimilem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum?
(아풀레이우스, 변명 9:5)
tamen si uerum uelis, Aemiliane, uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur.
(아풀레이우스, 변명 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION