라틴어 문장 검색

denique utrum tandem populi Romani an vestrum summum imperium est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 55:1)
eo facto, utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide Romana positum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 367:1)
id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio praebeant sanguine;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 561:1)
sed gravius onus Busae faciebat - et iam ad decem milia hominum erant - Appiusque et Scipio, postquam incolumem esse alterum consulem acceperunt, nuntium extemplo mittunt, quantae secum peditum equitumque copiae essent, sciscitatumque simul utrum Venusiam adduci exercitum an manere iuberet Canusi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 648:1)
legio ibi sexta loco cessit, qua pulsa cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit, ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 67:1)
et sicut dubites utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie quod tum gerebatur aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 341:2)
id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 376:1)
id utrum sua sponte fecerint an quia mandatum ita fuerit non tam certum est quam videtur tempori aptum fuisse, integro certamine eos relinqui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 712:1)
Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fulvius perdomitis Aetolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa civitates insulae misit percontatum utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 346:2)
immo, utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum dici non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 79:1)
itaque vix statui posse utrum quae pro se an quae contra fratrem petiturus esset ab senatu magis impetrabilia forent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 205:1)
illae epulae senatus, quae nec private loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum voluptatis causa an deorum honoris fiunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 481:3)
Vter eratis, tun an ille, maior?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9164)
ac ivssi hic 'iussi' utrum verbum an participium sit, id est utrum illi iussi sint, an ego iussi?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2361)
Atqui in aequo ponimus, utrum aliquis auferat an neget, utrum spem nostram praecidat an differat, utrum contra nos faciat an pro se, amore alterius an odio nostri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 172:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION