라틴어 문장 검색

Superest nunc ut proposita quoque philosophorum proferamus de fide testimonia, ut utrumque populum infidelem ex ipsis suis doctoribus confutemus, Judaeos scilicet ex prophetis, gentiles ex philosophis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:19)
"Tu formasti me et posuisti super me manum tuam," utrumque significat, ut quod formavit antiquum sit, quod superposuit manum novissimum sit. Quod enim secundum naturam divinitatis formatus sit, Apostolus docet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:24)
Hic quippe a Deo Patre quasi primo loco subsistit, cum Spiritus tanquam tertio loco ab utrisque sit. Unde et Patrem Hieronymus principalem Spiritum ad Filium nominat, opere videlicet illo suo de tribus virtutibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:6)
Pater quippe a nullo est, Filius a Patre solo est, Spiritus sanctus ab utrisque simul esse contrahit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:17)
Patrem Deum, paternamque mentem actionem sive consilium, et utriusque horum amorem mutuum, unam summam aeque ternam indivisam divinitatem, non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse convincit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:4)
Et hoc est dicere quod Deus locavit hoc ipsum animae genus inter utraque supra dicta quasi medium horum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:8)
De Deo et mente anima nominatur, quia tam Patris et Filii idem est Spiritus cum ab utroque procedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:49)
Ex quo utrique inter illustres viros a beato Hieronymo connumerari et ascribi meruerunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:15)
De utrisque autem in promptu sunt sanctorum testimonia nobis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:9)
Paulus quippe apostolus licet non major merito quam Petrus videatur, vel confessor Augustinus quam Martinus, tanto tamen uterque altero majorem in doctrina gratiam post conversionem habuit, quanto antea majore litterarum scientia pollebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:9)
" Sed tamen sive essentia dicatur, quae proprie dicitur, sive substantia quod abusive, utrumque ad se non relative dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:20)
Ecce homo pater habet hominem filium, est commune utrisque quod homo est, uni tamen quod filius, alteri proprium videtur esse quod pater est. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:12)
Aut quae sit denique generatio Filii de Patre, vel processio Spiritus ab utroque.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 40:3)
XII. Tribus autem modis utrumque, et fortasse pluribus dici solet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:1)
Nam et grammatici cum tres distinguunt personas, primam videlicet quae loquitur, secundam ad quam loquitur, tertiam de qua tanquam ab utrisque diversa loquuntur personarum, juxta quarum proprietates diversitatem intelligunt, ut eidem rei sic tres istas personas inesse fateantur, ut idem homo et prima sit persona secundum quod loquitur, et secunda secundum quod ad eum aliquis loquitur, et tertia secundum quod de ipso inter aliquas sermo est. Et prima quidem persona caeterarum principium est quoddam, et origo seu causa;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION