라틴어 문장 검색

etetiam alios, cum quibus utimur, proposse nostro et ad salsedinem justitiæactus hominum reducere debemus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 27:9)
Aut quia est post mortem sensus, est etiam vita post mortem, et superstes mortis est anima quae sensu utitur, et vita fungitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:10)
Itaque mors aut suae quietis bono utitur, aut malo alieno laborat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:19)
tu cave ne excuses, sed vestem te indue nuptialem, et utere convivio divitis;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:7)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
Anima est ergo quae utitur, corpus quod usui est;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:14)
ita ut in eo non vulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogativa praecelleret, sicut lectio docet:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:5)
Panibus absconditis suaviter utimini, et aquam furtim dulciorem bibite.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:39)
Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:44)
Et ideo utere quasi frugi iis quae tibi apponuntur, ut non cum manducas multum, odibilis fias:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:4)
Qui enim mediis utitur disciplinis, accola, non inhabitator est sapientiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:10)
eo quod irrationabilem et superflui vulgarisque sermonis loquacitatem indiscreta quaedam sobriae doctrinae coegit mysteria.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:15)
Quia nos usu quodam mortalium claudimur, et velut echini cortice quodam nos vulgaris opinionis involvimus, aut velut cochleae quae nisi intra testae operimentum sint, spirare non possunt, nec aerem liberum carpere aut sustinere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:6)
quia sicut fumus oculis, sic iniquitas utentibus ea.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:17)
puniuntur quoque per homines, sicut per judices, qui potestate ad tempus utuntur, sicut Apostolus docet dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION