라틴어 문장 검색

qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:4)
cibatus vero, utpote concretior et grandior, in venas non nisi paulatim confectus admittitur;
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:3)
sane Amazones dictae sunt vel quod simul vivant sine viris, quasi ἅμα ζῶσαι, vel quod unam mammam exustam habeant, quasi ἄνευ μαζοῦ. has autem iam non esse constat, utpote extinctas partim ab Hercule, partim ab Achille.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4904)
hortamur bene, non 'iubemus', utpote miserantes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 742)
nam Polydori funus, utpote adhuc pueri, acerbum est, et quia eius aetatis erat, ut filius familias adhuc esse potuisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 644)
non mirum ergo, si aut ad tempora poeta respondit, aut ad pristina, utpote quod religio numquam omnino vexata illo suo antiquo et vetusto saxo colebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 846)
alii non 'incensum', sed 'inpenso' legunt, ut sit Terentianum inpendio magis animus gaudebat mihi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 542)
haec enim dicendo quid aliud agit, quam ut sacratae religionis usum tribuat antisti * * * divina communia, utpote quem etiam pontificali honore nuncupaverat, dicens 'maxime Teucrorum ductor':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3634)
nam cum Romani euntes per Tusciam interrogarent Agyllinos quae diceretur civitas, illi, utpote Graeci, quid audirent ignorantes et optimum ducentes si prius eos salutarent, dixerunt χαῖρε:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5972)
ergo bene hoc poeta de more Romano tractum Turno utpote duci dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 529)
Theseum vero Ariadnen, utpote salutis auctorem, secum avexisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 22210)
hic equos habuit velocissimos, utpote ventorum flatu crea- tos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 74)
teneris tepefactus in ossibus umor utpote bimi vi- tuli, in quo plurimum ferventis est sanguinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3081)
Nec inmerito discedens vir eximius et sanctus inmensum sui desiderium nobis reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit, ut et in ludicris et seriis pari mecum voluntate concineret eadem velle vel nolle:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 3:1)
"Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque vivendi genere versatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata videatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION