라틴어 문장 검색

senatus ita ut ad unum omnes consentirent, decrevit vacationem rei navalis eis colonis non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 32:3)
ostia et Fregenae et Castrum Novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de vacatione certarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 33:1)
Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos quos aut senatorio loco movit aut quibus equos ademit, longe gravissima in L. Quinctium oratio, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 511:2)
P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus iussisset, deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli qui non maior annis quinquaginta esset vacationem militiae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 347:1)
quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas vacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me vobis dare, P. Licini, possem, aequum erat me dimitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 362:1)
cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque quos vellent sumendi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 17:1)
cum vacationes suas quisque populus recitaret, nullius, cum in Italia hostis esset, praeter Antiatem Ostiensemque vacatio observata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 569:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION