라틴어 문장 검색

Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 16:2)
Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in vinulento et lutulento et turbulento, vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt quae παραγωγάσ dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 7:1)
esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et cava intus ventris ac stomachi vacua et hiantia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 4:2)
C. Aelius Gallus, in libro De Significatione Quae ad Ius Civile secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 4:1)
Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 9:1)
si quis (exempli gratia) observaverit, inesse corporibus appetitum contactus ad invicem, ut non patiantur unitatem naturae prorsus dirimi aut abscindi, ut vacuum detur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:2)
Neque propterea res deducetur ad atomum, quae praesupponit vacuum et materiam non fluxam (quorum utrumque falsum est) sed ad particulas veras, quales inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:1)
adeo ut si foret in aquis aliquis hujusmodi appetitus se attollendi, ille ipse tamen a nexu rerum, sive (ut vulgo loquuntur) ne detur vacuum, fractus foret et cohibitus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:11)
Hinc demonstrari videtur, quod spatia orbium (quos vocant) planetarum non sint plane vacua aliis stellis, sed quod coelum incipiat stellescere antequam ad coelum ipsum stellatum ventum sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:5)
Quem motum Schola vocat Motum Ne detur vacuum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:3)
ideo resilirent et contraherent se corpora tensa, ne sequeretur vacuum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:20)
Eodem modo si aqua se dilatare vellet in raritatem aeris, aut lapis in raritatem ligni, non opus foret vacuo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:23)
Itaque non reducitur res ad penetrationem dimensionum et vacuum, nisi in ultimitatibus condensationis et rarefactionis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:25)
quod existimamus fieri, non tam ob motum nexus, ne detur vacuum, quam per motum istum amicitiae et unionis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 454:3)
Neque enim pro certo affirmaverimus utrum detur Vacuum, sive coacervatum sive permistum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION