라틴어 문장 검색

Videtisne igitur unius viri consilio non solum ortum novum populum neque ut in cunabulis vagientem relictum, sed adultum iam et paene puberem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 33:1)
et si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 106:3)
Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 29:4)
Hic silvestris erat Romani nominis altrix, Martia, quae parvos Mavortis semine natos Uberibus gravidis vitali rore rigabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 32:1)
Sit sane etiam illud commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia . mater gravida parere se ardentem facem Visast in somnis Hecuba;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 63:2)
aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 29:4)
hic silvestris erat Romani nominis altrix, martia, quae parvos Mavortis semine natos uberibus gravidis vitali rore rigabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 32:1)
sit sane etiam illud commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia mater gravida parere se ardentem facem visa est in somnis Hecuba;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 63:2)
Gravidis freta pulsa carinis iam peragebantur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:3)
Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, In dubio vitae lassa Corinna iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 131)
Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo, Caesaribus tellus orba futura fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 147)
militibus gravidum laeta recepit equum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:244)
vana laborantis si fallat vota coloni, accipiat gravidae cur suis exta Ceres?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 913)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
placentur frugum matres, Tellusque Ceresque, farre suo gravidae visceribusque suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권375)

SEARCH

MENU NAVIGATION