라틴어 문장 검색

Quod si forte instantia aliqua, non prius animadversa aut cognita, se offerat, axioma distinctione aliqua frivola salvatur, ubi emendari ipsum verius foret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:4)
Neque vanitas ista tantum valet in dogmatibus, verum etiam in notionibus simplicibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:7)
et licet major sit instantiarum vis et copia, quae occurrunt in contrarium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:2)
in quibus homines delectati hujusmodi vanitatibus advertunt eventus, ubi emplentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:6)
Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:10)
quin contra, in omni axiomate vero constituendo, major est vis instantiae negativae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:12)
ad illum vero transcursum ad instantias remotas et heterogeneas, per quas axiomata tanquam igne probantur, tardus omnino intellectus est, et inhabilis, nisi hoc illi per duras leges et violentum imperium imponatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:4)
sed omnis verior interpretatio naturae conficitur per instantias, et experimenta idonea et apposita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:11)
adeo ut necesse sit ad instantias particulares, earumque series et ordines recurrere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:13)
inter quos vanitas nonnullorum ad petendas et derivandas scientias a spiritibus scilicet et geniis deflexit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 132:2)
Huic autem vanitati nonnulli ex modernis summa levitate ita indulserunt, ut in primo capitulo Geneseos, et in libro Job, et aliis Scripturis sacris, philosophiam naturalem fundare conati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:7)
Tantoque magis haec vanitas inhibenda venit, et coercenda, quia ex divinorum et humanorum malesana admistione non solum educitur philosophia phantasica, sed etiam religio haeretica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:9)
sed in ambitionem et vanitatem sectae condendae et aurae popularis captandae nimium propendebant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:18)
Etaim antiqua magnum existimationis et fidei incrementum acceperunt ex eorum vanitate et levitate, qui nova proposuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:1)
Verum de istis largitoribus non multum aberraverit, qui istiusmodi judicium fecerit, tantum nimirum in doctrinis philosophiae inter horum vanitates et veras artes interesse, quantum inter res gestas Julii Caesaris, aut Alexandri Magni, et res gestas Amadicii ex Gallia, aut Arthuri ex Britannia, in historiae narrationibus intersit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION