라틴어 문장 검색

Etenim in Motu Libertatis, corpora novum dimensum sive novam sphaeram sive novam dilatationem aut contractionem (haec enim verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac veterem consistentiam recuperare totis viribus contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:3)
et quae sint ex his pro varietate glebarum magis aptae et auxiliares.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:8)
Unde praecipit, In veste varietas sit, scissura non sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:19)
Huiusmodi controversiarum natura et character optime a D. Paulo exprimitur in monito illo ac praecepto quod circa illud adhibet, devita profanas vocum novitates, et oppositiones falso nominis scientiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:25)
nimius intentionum bonarum favor, qui novitatibus et ethelothreskiis ianuam aperit;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:23)
Quod ad vicinos attinet, praescribi non potest regula aliqua certa cautionis propter occasionum varietate, unica excepta quae semper tenet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:2)
Etsi enim utilitate iuvent, novitate tamen et inconformitate turbant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:10)
Sunt certe novitates tanquam advenae aut peregrini, quos admiratione plus, minus benevolentia prosequimur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:11)
Inde fit ut importuna et morosa moris retentio res turbulenta sit, aeque ac novitas, et qui vetera superstitiose nimis reverentur cedant in praesentis seculi ludibrium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:14)
Quinetiam omnis novitas, quam reiicere fortasse non datur, pro suspecta tamen habere debet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:20)
Aliter deveniet eorum auctoritas simile quiddam auctoritati illi quam vendicant ecclesia Romana, quae praetextu interpretationis Scripturarum etiam addit aliquid quandoque et immutat, et pronunciat quod non invenit, atque specie antiquitatis introducit novitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:3)
Sic Salomon pronunciat, omnem novitatem nihil aliud esse quam oblivionem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:4)
Artis adhuc prisce quod fictum tempore disce, Simplicitate stili, nouitatis origine uili;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:2)
Qua nouitate soni prius hac regione leoni Prorsus inaudita, pelli timet arce potita.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:15)
Namque uetustatem qui spreuerit ob nouitatem, Alterius zeli uice debet obire cameli.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION