라틴어 문장 검색

Hoc mense mercedes exolvebant magistris quas conpletus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, vectigalia locabant, et servis coenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:1)
nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:4)
Terra suis contenta bonis, non indiga mercis Aut Iovis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:69)
quis rubri stagna profundi, Aut Arabum portus mercis mutator Eoae, Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum, Et cinis in summis forsan turbatus arenis Advertet, manesque tuos placare iuvabit, Et Casio praeferre Iovi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:16)
inde petuntur Huc Libycae mortes, et fecimus Aspida mercem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:47)
Dispensatorem fallax spoliabit amica, Mercibus extructas obruet unda rates.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII3)
Nec turba cessat entheata Bellonae, Nec fasciato naufragus loquax trunco, A matre doctus nec rogare Iudaeus, Nec sulphuratae lippus institor mercis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII5)
'Mercurius' quod mercibus praeest;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6388)
Cum externis corporis hoc modo comparantur, valere ut malis quam dives esse, [cum corporis externa hoc modo, dives esse potius quam maximis corporis viribus,] ipsa inter se corporis sic, ut bona valetudo voluptati anteponatur, vires celeritati, externorum autem, ut gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 116:3)
nimis mihi praefracte videbatur aerarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 112:3)
431M Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri III de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 3:2)
Optimum autem et in privatis familiis et in re publica vectigal duco esse parsimoniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 17:3)
praeterea si ulla res est quae bonorum animos quos iam video esse commotos vehementius possit incendere, haec certe est et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano diviso, quod vectigal superest domesticum praeter vicensimam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 2:10)
vectigal te nobis in monte Antilibano constituisse, agri Campani abstulisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 4:10)
nullum enim aerarium, nullum vectigal habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 6:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION