라틴어 문장 검색

aliae enim vectibus suculis, nonnullae polyspastis, aliae ergatis, quaedam etiam tympanorum torquentur rationibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장3)
deinde ansae rudentum induntur per foramina capitulorum, in alteram partem traiciuntur, deinde in suculas coiciuntur involvuntur, uti vectibus per eas ext rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem utrique sonitus habeant responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장5)
ita traiecti in alteram partem eadem ratione vectibus per suculas extenduntur, donec aequaliter sonent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장7)
eaeque arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas versatis progredi possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장5)
Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua omnia habet, quemadmodum quae supra scripta sunt, praeter capreolos, sed habet circa pluteum et pinnas ex tabulis et superne subgrundas proclinatas, supraque tabulis et coriis firmiter fixis continentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장1)
Etiam cum agger ad murum contra eos compararetur et arboribus excisis eoque conlocatis locus operibus exaggeraretur, ballistis vectes ferreos candentes in id mittendo totam munitionem coegerunt conflagrare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장47)
igitur si plus lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit et caput eius propius centrum pressiones habuerit, non poterit onus elevare, nisi, quemadmodum supra scriptum est, examinatio vectis longitudinis per caput neque ductionibus fuerit facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION