라틴어 문장 검색

si mixtum vitium habet, occurrendum subinde vehementiori malo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium166)
Tenuis vero homo inplere se debet, plenus extenuare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장52)
Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장60)
cursus, multa ambulatio, omnisque vehemens exercitatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장63)
per se quoque ambulatio multa et matutina et vehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장110)
periculosissimum tamen est, si venae quoque ibi vehementer agitantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장10)
cuive alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장31)
Si mulier a partu vehementes dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicensimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장23)
aut ubi raro quis et vehementer spirat, venasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장65)
Auris quoque dolor acutus cum febre continua vehementique saepe mentem turbat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장68)
ubi vehementer venae super ulcera moventur, sanguinis profluvium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장82)
si cibi cupiditas est, si venter medicamentis movetur, si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장24)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra alvus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장109)
Mulier ex partu si cum febre vehementibus etiam et adsiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장120)
In coxae vero doloribus si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, alvus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut vere aut autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장125)

SEARCH

MENU NAVIGATION