라틴어 문장 검색

Squalidus ecce genas et inani vulnere pallens Ornytus - hic socio desertus ab agmine, tardat plaga recens - timido secreta per avia furto debile carpit iter fractaeque innititur hastae, isque ubi mota novo stupuit loca sola tumultu femineumque gregem, quae iam super agmina Lernae sola videt, non ille viam causasve requirit, quippe patent, maesto sed sic prior occupat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권61)
Adeo pietas et religio et fides imperatoribus debita non in huiusmodi officiis consistit quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in his moribus quibus divinitas imperat tam vere quam circa omnes necesse habent exhiberi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 1:3)
otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque squalida et prope efferata corpora varie movebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 397:1)
quos ubi ex signis armorumque habitu cognovere, Hippocrates atque Epicydes ramos oleae ac velamenta alia supplicum porrigentes orare ut reciperent sese, receptos tutarentur, neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 393:1)
legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis venerunt, precantes ut a caedibus et ab incendiis parceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 379:1)
decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 222:1)
qui cum ad puppim praetoriae navis accessissent velamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut Tynetem venirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 483:1)
litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum, in contionem frequentem acciverunt singulos universosque obtestantes ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 403:1)
consule per Phocidem et Boeotiam exercitum ducente consciae defectionis civitates cum velamentis ante portas stabant metu, ne hostiliter diriperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 245:1)
Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 317:1)
Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 182)

SEARCH

MENU NAVIGATION