라틴어 문장 검색

Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est, temporibus necessaria, et turn ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:6)
Hanc ergo consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:7)
Quae autem opera, non largitione beneficia dantur, haec turn in universam rem publicam, turn in singulos cives conferuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:1)
C. Gracchi frumentaria magna largitio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 96:5)
Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur, in primisque operam dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit invidia, praeterea, quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt, rem publicam augeant imperio, agris, vectigalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 112:1)
Nec vero in praediis solum ius civile ductum a natura malitiam fraudemque vindicat, sed etiam in mancipiorum venditione venditoris fraus omnis excluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:3)
Quid igitur minuta colligimus, hereditates, mercaturas, venditiones fraudulentas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:1)
nam et de pecuniis repetundis quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu raro illud datur, ut possis liberalitatem atque benignitatem ab ambitu atque largitione seiungere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:2)
Quam commode ordines discripti, aetates, classes, equitatus, in quo suffragia sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc utilitatem tolli cupientibus, qui novam largitionem quaerunt aliquo plebei scito reddendorum equorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 4:2)
deinde ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 2:7)
σκοπο`σ est, ut suspicor, illis qui tenent, nullam cuiquam largitionem relinquere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 2:4)
non enim ista largitio fuit in civis sed in hospites liberalitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 6 4:5)
praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 4:19)
ego vero de venditione nihil cogito nisi quid quod magis me delectet invenero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 10:3)
non modo versura verum etiam venditione, si ita res coget, nos vindicabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION