라틴어 문장 검색

quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt, in somnis sudare tamen spirareque semper et quasi de palma summas contendere viris aut quasi carceribus patefactis [edere voces> venantumque canes in molli saepe quiete iactant crura tamen subito vocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:7)
Veteres nullum animal sacrum in finibus suis esse patiebantur, sed abigebant ad fines deorum quibus sacrum esset:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 6:1)
Ut fera, quae densa venantum septa corona Contra tela furit seseque haud nescia morti Iniicit et saltu supra venabula fertur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 25:1)
Nuper enim mihi de Tiburti agro meo exhibiti sunt apri quos obtulit silva venantibus, et quia diutule continuata venatio est, perlati sunt alii interdiu, noctu alii.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 15:3)
At Petreius suos abigit, eosque alloquitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권13)
Hic ubi quaerentes socios iam Marte relicto Tota fugae cernit, Quo vos pavor, inquit, abegit Impius et cunctis ignotus Caesaris armis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:21)
Expellam tumulis, abigam vos omnibus urnis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:57)
At meretrix abigit testem veloque seraque Raraque Submemmi fornice rima patet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV2)
At cum supremae fila venerint horae Diesque tardus, sentiat canum litem Abigatque moto noxias aves panno.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V4)
Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus Forte malus livor dixerit esse meos, Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam Talia contendas carmina, qui legitur.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIII2)
Non consulatus ipse, non tribunatus Senive fasces, nec superba clamosi Lictoris abiget virga basiatorem:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII7)
Non sibi, sed domino venatur vertragus acer, Inlaesum leporem qui tibi dente feret.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CC Canis vertragus1)
de more venantum scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3182)
ex hoste penates optima locutio est, plusque significat de pluralitate ad singularitatem transire, ut 'venor multis canibus' et 'multa cane'. ut Horatius aut trudit acres hinc et hinc multa cane apros in obstantes plagas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 37812)
sane Dianam veteres ideo melius producebant, quia sub divo dea sit venandi gratia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4983)

SEARCH

MENU NAVIGATION