라틴어 문장 검색

In ipso uero conceptionis sue initio diabolus simul introibit in uterum matris eius et ex uirtute diaboli confouebitur et contutabitur in uentre matris et uirtus diaboli semper cum illo erit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:22)
Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:24)
Quam multos ergo diligimus quibus minus cautum est, sic nostrum propalare animum, et effundere viscera, quorum vel aetas, vel sensus, sive discretio, ad talia sustinenda non sufficit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:19)
denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum et medullarum, cogitationum et intentionum cordis.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:38)
Hec est que miro diuini muneris usu Nata patrem natumque parens concepit, honorem Virgineum retinens nec perdens iura parentis, In cuius uentris thalamo sibi summa parauit Hospicium deitas, tunicam sibi texuit ipse Filius artificis summi, nostreque salutis Induit ipse togam, nostro uestibus amictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 24:3)
Diuicias animo calcans et mente triumphans, Sic conculcet opes ne conculcetur ab illis, Ne manus ad donum currat nexuque tenaci Viscus auaricie munus constringat adeptum, Neue relatiuam mercedem munera querant, Nec lucrum siciat nec premia munus adoret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:4)
Non tamen illius scrutatur uiscera ferro, Nec rotat ense caput, nec inhebriat ora cruore, Funere famoso dedignans claudere uitam Hostis et insigni leto pensare ruinam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:13)
Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas, animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce maturae sectionis exstirpes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:70)
Nam sese vitium glossat aperte, Fit fraus ipsa sui lingua furoris, Quid tuti superest, cum dolus armat Ipsas in propria viscera matres?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:9)
Adeo ut homo bacchilatra, Bacchum plerumque locali interstitio a se sejungi non ferens, in alienis vasculorum capsulis suum deum diu perendinare non patiatur, sed ut sibi ejusdem dei familiarius assistat divinitas, illum dolio sui ventris includat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:2)
Qui etiam his animati, ne divinitatis illius aliquid remaneat inexhaustum, usque ad faeces Bacchum deglutiunt, sicque suum deum in tartaream abyssum ventris cogunt inhoneste descendere, et dum sic a speciali ad generalissimum genus potationis deveniunt, superlativum gradum ebrietatis ascendunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:6)
Interius ventrem ciborum locupletant divitiis, exterius in nuda et pura positi paupertate.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:6)
dumque tot animalium genera uno ventris ergastulantur in carcere, aquatile animal secum terrestre, aeriumque genus in eodem sepulcro tumulari miratur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:9)
Laxat amicitias, odium parit, erigit iras, Bella serit, lites nutrit, bellumque renodat, Rumpit nodata, disrumpit foedera, natos Excitat in patres, matres in viscera, fratres Dat fratrum nescire togas, et sanguinis omnes Unio quos unit, furor hos male dividit unus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:2)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION