라틴어 문장 검색

praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non uere respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus moriturum;
(아풀레이우스, 변명 95:4)
nam et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat nouae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi uere potest, potest autem quiuis falso gloriari.
(아풀레이우스, 플로리다 17:3)
Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici ciuis aequaeuus - inde ei suppeditata doctrina est - , eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Euathlo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi penes iudices uicisset.
(아풀레이우스, 플로리다 18:20)
nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persoluetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia uere cognouimus.
(아풀레이우스, 플로리다 18:48)
"Tu vero crassis auribus et obstinato corde respuis quae forsitan vere perhibeantur."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:11)
"nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaevam, an saevam verius dixerim, miser incidit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:11)
"O grande inquam Et extremum flagitium, magnam et vere pretiosam perdimus bestiam."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:82)
"Psychen ille meae formae succubam, mei nominis aemulam si vere diligit, nimirum illud incrementum lenam me putavit, cuius monstratu puellam illam cognosceret."
(아풀레이우스, 변신, 5권229)
"nec quicquam ibi rerum nec formositas ulla, sed infernus somnus ac vere Stygius, qui statim coperculo revelatus invadit eam crassaque soporis nebula cunctis eius membris perfunditur et in ipso vestigio ipsaque semita coli lapsam possidet;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:158)
"Quod si vere Iupiter mugivit in bovem, potest in asino meo latere aliqui vel vultus hominis vel facies deorum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:14)
"Sic ad nostri similitudinem, qui vere lamentabamur, conformatus manus suae culpam bestiae dabat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:39)
Sed illae puella chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:3)
at ego sine ulla mora progressus etiam obvio gradu satis sitienter pronus et totum caput inferens salutares vere equidem illas aquas hauriebam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:3)
"Sed si vere puer meis temperatam manibus sumpsit potionem, vivit et quiescit et dormit et protinus marcido sopore discusso remeabit ad diem lucidam:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:9)
"quod si vere peremptus est, si morte praeventus est, quaeratis licet causas mortis eius alias."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION