라틴어 문장 검색

Unde vortices non definientur certis limitibus, sed in se mutuò paulatim excurrent;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 24:4)
& affluxus posterior in f erit minor quàm affluxus prior in F. Distinguitur enim Mare totum in duos omnino fluctus Hemisphaericos, unum in Hemisphaerio KHkC ad Boream vergentem, alterum in Hemisphaerio opposito KhkC;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:22)
Nam Cometae qui progrediuntur secundum ordinem signorum sunt omnes, sub exitu apparitionis, aut solito tardiores aut retrogradi, si Terra est inter ipsos & Solem, at justo celeriores si Terra vergit ad oppositionem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:2)
Atmosphaerae Cometarum in descensu eorum in Solem excurrendo in caudas diminuuntur, & (ea certe in parte quae Solem respicit) angustiores redduntur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:1)
& vicissim in recessu eorum à Sole, ubi jam minus excurrunt in caudas, ampliantur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:2)
Speciem utique habebat trabis splendentis longitudine 23 graduum, ab occidente in austrum vergens, & Horizonti fere parallela.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:4)
Est contra medias cavaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et novissimis fluctibus leviter alluitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:1)
Cum publicum opus mea pecunia incohaturus in Tuscos excucurrissem, accepto ut praefectus aerari commeatu, legati provinciae Baeticae, questuri de proconsulatu Caecili Classici, advocatum me a senatu petiverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 2:2)
Destino enim, si tamen officii ratio permiserit, excurrere isto.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 6:2)
A capite porticus triclinium excurrit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:1)
Sed primum mea, deinde patris tui valetudine, postea curis delegati a vobis officii retentus, nunc videor commodissime posse in rem praesentem excurrere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 3:1)
Uxori enim meae audita morte avi volenti ad amitam suam excurrere usum eorum negare durum putavi, cum talis officii gratia in celeritate consisteret, sciremque te rationem itineris probaturum, cuius causa erat pietas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 120 2:1)
stella Lycaoniam vergit declivis ad Arcton Miluus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권511)
Dumque pavent illi, vergit furiale venenum pectus in amborum praecordiaque intima movit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:15)
tribus haec excurrit in aequora pinnis, e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, mollibus expositum zephyris Lilybaeon, ad arctos aequoris expertes spectat boreamque Peloros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION