라틴어 문장 검색

Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum viscera et interiora penetrare nequeunt, ut reperiuntur aedes nonnullae quae gradus nactae sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:2)
Seipsum ad rationes stricte reddendas compellere medicina est interdum nimis penetrans et corrosiva.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:9)
Quod enim alias per total cameram pertransisset vix ultra fenestram penetrabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:16)
Contingit enim haud raro ut res in iudicium adducta versetur circa meum et tuum, et nihilominus consequentia eius ad rationes status penetret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:5)
"Horrea cuiusdam cum muribus ipse quibusdam Ingrediens quondam, uas plenum semine quoddam Cum sociis scandi, nec erat locus hic penetrandi;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:9)
"Digne terreris, quia nullius artis haberis, In pede, gatte, putem cum te posuisse salutem, Pectore prudenti, quod gesto, timore carenti, Mille uiis pergens et memet in omnia uergens".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:13)
Penetrabo omnes inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et illuminabo omnes sperantes in Domino;
(불가타 성경, 집회서, 24장45)
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장9)
quae cum altius caput extulisset ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:3)
Nam quae in profundum sese penetrent cum tempestiuum fuerit ammouebo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:9)
Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:19)
Ab oppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in longitudinem passuum circiter CCCC.
(카이사르, 내란기, 1권 45:6)
Storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus, quae ad hostes vergebant, eminentibus trabibus circum turrim praependentes religaverunt;
(카이사르, 내란기, 2권 9:3)
Id autem est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quae ad Uticam vergit.
(카이사르, 내란기, 2권 24:6)
Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 18장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION