라틴어 문장 검색

sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit idem sagacitate odorandi canes et uulturios;
(아풀레이우스, 변명 55:8)
uerisimile omnibus uisum;
(아풀레이우스, 변명 80:7)
iam primum mulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo creditam, praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me susceptis liberis si uita demigrasset, uti dos omnis apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.
(아풀레이우스, 변명 89:11)
date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi;
(아풀레이우스, 변명 100:14)
"Cui videbor verisimilia dicere proferens vera?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:7)
"nec enim verisimile est hominem solitarium tres tam validos enecasse iuvenes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:8)
Tolerabilius enim nobis obicitur, in quos huius mali quamvis falsa, tamen verisimilis suspicio cadere potuit, quam illis quos ab hoc appetitu et a suspicione constat alienos.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:9)
sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 11:2)
sin contra me pronuntiaverint, nihil tibi ex pacto debebo, quia non vicero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 15:2)
Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 9:2)
Si 'huius,' inquit, 'amici' vel 'huius magni' scribas, unum i facito extremum, sin vero 'hei magnei,' 'hei amicei,' casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 5:2)
sin vera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 37:4)
sin vero nos vincere obsidendo nequiveris, petimus consideres ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 5:4)
sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 10:2)
sin parum recte, turpe fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION