라틴어 문장 검색

ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet potestatem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 2:2)
Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:1)
iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:1)
an id quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 2:6)
quodsi ei potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:1)
at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos possit alieno incommodo commovere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 1:1)
Lilybaeum Verres venit postea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:8)
est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:1)
sed repente e vestigio ex homine tamquam aliquo Circaeo poculo factus est Verres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:4)
hic tu si laesum te a Verre esse dicis, patiar et concedam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 1:1)
quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:6)
annis fere cccccx post Romam conditam Livius fabulam dedit C. Claudio, Caeci filio, M. Tuditano cos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:4)
ex quibus quoniam tamquam ex scrupulosis cotibus enavigavit oratio, reliquae disputationis cursum teneamus, modo satis illa dilucide dixerimus pro rerum obscuritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 33:2)
primum multis verbis iracundiam laudant, cotem fortitudinis esse dicunt, multoque et in hostem et in inprobum civem vehementioris iratorum impetus esse, levis autem ratiunculas eorum, qui ita cogitarent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:2)
ardores animorum cotesque virtutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION