라틴어 문장 검색

Sed divinarum rerum ad praesens disputatione omissa, stilum ad amoris vertamus iudicium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 5:3)
Ideo nautae recusant mutos nave deferre, quia turbationis instante periculo audire non possunt quid sibi a sociis iniungatur agendum, nec aliis exprimere quid sibi videatur utilitati navis expediens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:2)
VII Ad eiusdem reginae arbitrium defertur hic alius eventus amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 11:1)
Nam etsi terra simul et aqua penitus verterentur in aurum, vix posset mulieris avaritia mitigari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:16)
ergo pars vertere terga
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:7)
sed unus Hanc vult, quae infuso multum inclinata metallo Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:3)
et nunc oculos huc illuc que vertebas, nunc frontem confricabas manu, nunc capillos digitis attrectabas, nunc iram ipsa facie praeferens, aliquid tibi praeter votum accessisse, crebra vultus mutatione querebaris, edicito.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:51)
turpe que nimis sit post initam amicitiam rem in contrarium verti.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:5)
Si vero, ut assolet, ab eius aliquando meus sensus dissentiat, ita alterutro nobis deferimus, ut aliquando ille meam suae, plerumque ego suam meae praeferam voluntatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:1)
Verum est quidquid defertur pauperi, cuius amicitia invidia vacat.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:30)
solus Ionathas qui solus iustius poterat invidere, patri resistendum putavit, deferendum amico, praebendum in tanta adversitate consilium, et amicitiam regno praeferens:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:12)
Defer amico ut aequali, ait Ambrosius, nec te pudeat, ut praevenias amicum officio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:44)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
Transit ad esse Quod nichil esse potest picturaque simia ueri, Arte noua ludens, in res umbracula rerum Vertit et in uerum mendacia singula mutat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:8)
"Sepe, diu, multum solerti mente retracto Singula que nostre pinxit solercia dextre, Sed nichil invenio quod in omni parte beate Viuat, quin multas nobis deferre querelas Possit, si hanc nostram uelit accusare Mineruam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION